|

Omni die dic Mariæ

Nuty:

(inne melodie na samym dole strony)



Tekst

1.

Omni die dic Mariæ

Mea laudes anima:

Eius festa, eius gesta

Cole devotissima.

2.

Contemplare et mirare

Eius celsitudinem:

Dic felicem genitricem,

Dic beatam Virginem.

3.

Ipsam cole, ut de mole

Criminum te liberet,

Hanc appella, ne procella

Vitiorum superet.

4.

Hæc persona nobis dona

Contulit cœlestia;

Hæc regina nos divina

Illustravit gratia.

5.

Lingua mea, dic trophæa

Virginis puerperæ,

Qaue inflictum maledictum

Miro transfert germine.

6.

Sine fine dic Reginæ

Mundi laudum cantica,

Eius bona semper sona,

Semper illam prædica.

7.

Omnes mei sensus ei

Personate gloriam;

Frequentate tam beatæ

Virginis memoriam.

8.

Nullus certe tam disertæ

Extat eloquentiæ,

Qui condignos promat hymnos

Eius excellentiæ.

9.

Omnes laudent, unde gaudent,

Matrem Dei Virginem;

Nullus fingat, quod attingat

Eius celsitudinem.

10.

Sed necesse, quod prodesse

Piis constat mentibus.

Ut intendam, quo impendam

Me ipsius laudibus.

11.

Quamvis sciam, quod Mariam

Nemo digne prædicet,

Tamen vanus et insanus

Est, qui illam reticet.

12.

Cuius vitæ eruditæ

Disciplina cœlica,

Argumenta et figmenta

Destruxit hæretica.

13.

Huius mores tanquam flores,

Exornant ecclesiam

Actiones et sermones

Miram præstant gratiam.

14.

Evæ crimen nobis limen

Paradisi clauserat,

Hæc dum credit et obœdit,

Cœli claustra reserat.

15.

Propter Evam homo sævam

Accepit sententiam:

Per Mariam habet viam,

Quæ ducit ad patriam.

16.

Hæc amanda et laudanda

Cunctis specialiter:

Venerari et precari

Illam decet iugiter.

17.

Ipsa donet, ut, quod monet

Natus eius, faciam:

Ut finita carnis vita,

Lætus hunc aspiciam.

18.

O cunctarum feminarum

Decus atque gloria!

Quam electam et evectam

Scimus super omnia.

19.

Clemens audi, tuæ laudi

Quos instantes conspicis:

Munda reos, et fac eos

Donis dignos cœlicis.

20.

Virga Iesse, spes oppressæ

Mentis et refugium;

Decus mundi, lux profundi,

Domini sacrarium.

21.

Vitæ forma, morum norma,

Plenitudo gratiæ:

Dei templum, et exemplum

Totius iustitiæ.

22.

Virgo salve, per quam valvæ

Cœli patent miseris:

Quam non flexit,. nec allexit

Fraus serpentis veteris.

23.

Generosa et formosa

David regis filia,

Quam elegit Rex, qui regit

Et creavit omnia.

24.

Gemma decens, Rosa recens;

Castitatis lilium:

Castum chorum ad polorum

Quæ perducis gaudium.

25.

Actionis et sermonis

Facultatem tribue,

Ut tuorum meritorum

Laudes promam strenue.

26.

Opto nimis, ut imprimis

Des mihi memoriam,

Ut decenter et frequenter

Tuam cantem gloriam.

27.

Quamvis muta et polluta

Mea sciam labia:

Præsumendum nec silendum

Est de tua gratia.

28.

Virgo gaude, omni laude

Digna et præconio:

Quæ damnatis libertatis

Facta es occasio.

29.

Semper munda et fœcunda,

Virgo tu puerpera

Mater alma, velut palma

Florens et fructifera.

30.

Tuo flore et decore

Recreari cupimus;

Cuius fructu nos a luctu

Liberari credimus.

31.

Pulchra tota, sine nota

Cuiuscumque maculæ

Fac nos mundos et iucundos,

Te laudare sedule.

32.

O beata, per quam data

Nova mundo gaudia

Et aperta, fide certa,

Regna sunt cœlestia.

33.

Per te mundus lætabundus,

Novo fulget lumine,

Antiquarum tenebrarum

Exutus caligine.

34.

Nunc potentes sunt egentes,

Sicut olim dixeras:

Et egeni fiunt pleni,

Ut tu prophetaveras:

35.

Per te morum nunc pravorum

Relinquuntur devia:

Doctrinarum perversarum

Pulsa sunt ludibria.

36.

Mundi luxus atque fluxus

Docuisti spernere:

Deum quæri, carnem teri,

Vitiis resistere.

37.

Mentis cursum tendi sursum,

Pietatis studio

Corpus angi, motus frangi,

Pro cœlesti præmio.

38.

Tu portasti, inter casti

Ventris claustra, Dominum

Redemptorem, qui honorem

Nobis reddit pristinum.

39.

Mater facta, sed intacta,

Genuisti Filium,

Regem regum, atque rerum

Creatorem omnium.

40.

Benedicta, per quam victa

Hostis est versutia:

Destitutis spe salutis

Datur indulgentia.

41.

Benedictus Rex invictus,

Cuius Mater crederis:

Increatus ex te natus,

Nostri salus generis.

42.

Reparatrix, consolatrix

Desperantis animæ!

A pressura, quæ ventura

Malis est, me redime.

43.

Pro me pete, ut quiete

Sempiterna perfruar;

Ne tormentis comburentis

Stagni miser obruar.

44.

Quod requiro, quod suspiro,

Mea sana vulnera,

Et da menti te poscenti,

Gratiarum munera.

45.

Ut sim castus, et modestus,

Dulcis, blandus, sobrius,

Pius, rectus, circumspectus,

Simultatis nescius:

46.

Eruditus et munitus

Divinis eloquiis,

Timoratus et ornatus

Sacris exercitiis.

47.

Constans, gravis, atque suavis,

Benignus, amabilis:

Simplex, purus et maturus,

Patiens et humilis:

48.

Corde prudens, ore studens

Veritatem dicere:

Malum nolens, Deum colens

Pio semper opere.

49.

Esto tutrix et adiutrix

Christiani populi:

Pacem prsesta, ne molesta

Nos perturbent sæculi.

50.

Salutaris stella maris,

Summis digna laudibus,

Quæ præcellis cunctis stellis,

Atque luminaribus.

51.

Tua dulci prece fulci

Supplices et refove:

Quidquid gravat vel depravat

Mentes nostras, remove.

52.

Virgo gaude, quod de fraude

Dæmonum nos liberas:

Dum in vera et sincera

Carne Deum generas.

53.

Illibata et dotata

Cœlesti progenie,

Gravidata, nec privata

Flore pudicitiæ.

54.

Nam quod eras, perseveras,

Dum intacta generas:

Illum tractans, atque lactans,

Per quem facta fueras.

55.

Commendare me dignare

Christo, tuo Filio:

Ut non cadam, sed evadam

De mundi naufragio.

56.

Fac me mitem, pelle litem,

Compesce lasciviam:

Contra crimen da munimen,

Et mentis constantiam.

57.

Non me liget, nec fatiget

Sæculi cupiditas:

Quæ indurat et obscurat

Mentes sibi subditas.

58.

Nunquam ira, nunquam dira

Me vincat elatio:

Quæ multorum fit malorum

Frequenter occasio.

59.

Ora Deum, ut cor meum

Sua servet gratia:

Nec antiquus inimicus

Seminet zizania.

60.

Da levamen, et iuvamen

Tuum illis iugiter,

Tua festa, tua gesta

Qui colunt alacriter. Amen.




Appendix

Źródło:

II rhythmus z Mariale Bernarda z Morlas (zm. ok. 1140).

http://www.staropolska.pl/tradycja/sredniowiecze/omni_die.html 

Zob. Analecta hymnica medii aevi, wyd. G.M. Dreves, C. Blume, H. Bannister, t. 50, s. 423-457

http://www.staropolska.pl/sredniowiecze/opracowania/Polonicum.html 



Inne wykonania:




\relative c' {
    \clef tenor
    \key c \major
    \time 2/2
    \autoBeamOff

    \repeat volta 2 {
      \stemDown c2 (b4.) a8 | a2 g2 | \stemUp a2 (g4.) f8 | f2 e2 | g2 g2 | \break
      \stemDown a2 f'2 | e2 (d4.) b8 | c2. r4 } e2 c2 | c4 (d4) e2 | d2 c2 | \break
    b4 (c4) d2 | c2 b2 | a2 d2 | c2 (b4.) a8 | \stemUp g2. r4 | \break
    \stemDown c2 (b4.) a8 | a2 g2 | \stemUp a2 (g4.) f8 | f2 e2 | g2 g2 | \break
    \stemDown a2 f'2 | e2 (d4.) b8 | c2. r4 \bar

Za: 

TytułDnia każdego Boga mego
Podtytuł(Omni die dic Mariæ)
PochodzenieŚpiewnik kościelny
RedaktorMichał Marcin Mioduszewski
Data wyd.

1838

https://pl.wikisource.org/wiki/%C5%9Apiewnik_ko%C5%9Bcielny/Dnia_ka%C5%BCdego_Boga_mego 

---------


Wersja Grzegorza Gerwazego Górczyckiego (na 4 głosy).

Link: https://www.cpdl.org/wiki/index.php?curid=49496 

Poniżej wykonanie (youtube) i z napisami wersji polskiej:





Szukaj dalej:



(tu pojawią się wyniki)

Indeksy wpisów

Index kategorii

Index alfabetyczny

Index wieków


Ważne linki: Tekst Mszy na dziś | napisz 📧 |

https://spiewnik.czuwajcie.pl/

Śpiewnik Tradycji tradycja.czuwajcie.pl - © 2023